De Admirandis, Pag. 5nn
 
Vanini, De Admirandis

/p. n. n. 5/ amoeniori vultu magisque adblandiente

forma variegata ac versicolor

frondium florumque politie

et elegantia speciosius nitidiusque

adolescit. Et iam in fructus extumescebat,

sed immaturos avidae scholarium

manus, me inscio, intempestive

decerpserunt. Quare, ne elanguescant

aut computrescant atque

ita ab insita vi ac generositate desciscant,

Excellentiae tuae tanquam Solis

radijs expono ut ab eius almo calore

maturitatem iuxta et dulcedinem

nanciscantur. Enimvero, cum

admirabiles corporis animique dotes,

quibus a Deo affatim excultus

es, accumulate exornatus ac magnifice

insignitus, altiori repeto cogitatione,

in terris, cui te comparem, neminem

adinvenio, sed fulgidissimum

duntaxat coeli speculum tuarum virtutum

simulacrum agnosco. Historicorum

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum